6236. `Mihi illi': quod significet in me, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui de se hoc dicit, quod sit verum naturalis, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Menashes et Ephraimi', de quibus dicit quod sint Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae intellectualem naturali, de qua n. 5354, 6222; quod `mihi illi' sint in me, est quia `Jacob' est verum naturalis, ita quoque naturale quoad verum, et in naturali est intellectuale et voluntarium quae repraesentantur per `Ephraimum et Menashen'; inde quia {1}sunt in illo naturali, per mihi illi, significatur in me'. [2] Quod `Jacob' sit naturale, in supremo sensu Divinum Naturale Domini, videatur n. 3305, 3509, 3525, 3576, 4009, 4538, 4570, 6098; et in sensu respectivo verum in naturali, ita quoque naturale quoad verum, n. 3509, 3525, (x)3546; et quia `Jacobum communi est verum in naturali, ideo `decem filii ejus' sunt vera Ecclesiae ibi in particulari, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512, ita etiam nunc filii Josephi'. Per `Pharaonem' etiam repraesentatum naturale, at non quoad vera sed quoad scientifica, quae inferiora sunt, et ii, quae vera initiari et insinuari possunt, quod repraesentatum est per adventum Jacobi et filiorum ejus in Aegyptum. @1 in naturali illo, significatur in me, per mihi illi$