Arcana Coelestia (Elliott) n. 6239

Previous Number Next Number See English 

6239. `Et generatio tua quam generas post illos': quod significet vera et bona interiora quae postea, constat ex significatione `generationis' quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 613, 2020, 2584, ita vera et bona; et ex significatione `post illos' quod sint interiora quae postea; quod interiora significentur, est quia illa quae generantur {1} ab interno {2} postea, sunt interiora magis; inserviunt enim ei successive illa quae prius generata sunt, pro mediis {3}perducendi illa quae postea generantur, magis interius, nam internum per gradus {4}elevat naturale ad se; hoc patet a generatione omnium quae intellectualis sunt in homine, primum enim homo sensualis est, postea fit interior magis et magis usque dum intellectualis; similiter se habet cum nova generatione quae fit per fidem et charitatem; inde est quod homo per gradus perficiatur; videantur quae de elevatione successiva versus Interiora cum regeneratur homo, n. 6183 dicta sunt. [2] Quod `generatio' in Verbo significet illa quae sunt fidei et charitatis, est quia alia generatio quam spiritualis, in sensu {5}interno, intelligi nequeat; quae generatio etiam intelligitur apud Davidem, Timebunt timorem, quia Deus in generatione justi, Ps. xiv 5;

`generatio justi' pro veris ex bono, justitia enim praedicatur de bono: apud Esaiam, {6}Non laborabunt in (x)vanum, et non generabunt in terrorem; semen benedictorum Jehovae illi, (x)lxv 23:

apud eundem, {6}Quis operatus est, et fecit, qui vocat generationes ab initio? Ego Jehovah primus, et cum postremis ego idem, xli 4:

apud Ezechielem, Negotiationes tuae, et generationes tuae de terra Cananaei, pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea. Quod generationes tuas attinet, in die quo nata es, non abscissus fuit umbilicus tuus, et aquis non lota es ad aspectum Meum, xvi 3, 4;

hic de abominationibus Hierosolymae, ubi quod `generationes' sint generationes {7}in spirituali sensu, manifeste patet: {8}apud Esaiam, (s)Expergiscere juxta dies aeternitatis, generationes aeternitatum, li 9;

`dies aeternitatis' pro statu et tempore Ecclesiae Antiquissimae; aeternitas de {9}illa praedicatur quia in bono amoris in Dominum {10}fuit, de quo bono quia immediate a Domino {11}, dicitur aeternum; {12}generationes aeternitatum pro bonis inde': [4] similiter apud Mosen, Memento dierum aeternitatis, intelligite amos generationis et generationis, Deut. xxxii 7;

`dies aeternitatis' pro statu et tempore Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, et fuit Ecclesia caelestis; {13} `anni generationis et generationis' pro statu et tempore Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, et fuit Ecclesia spiritualis; de illis Ecclesiis ibi apud Mosen agitur: [5] apud Joelem, Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv 20 [A. V. iii 20];

`aeternum' praedicatur de Jehuda, quia per `Jehudam' repraesentatur Ecclesia caelestis, n. 3881, ac `generatio et generatio' praedicatur de Hierosolyma quia per `Hierosolymam' significatur Ecclesia spiritualis, n. 402: [6] apud Esaiam, Justitia Mea in aeternum erit, et salus Mea in generationem generationum, ii 8;

ubi `aeternum' praedicatur de bono amoris, nam `justitia' dicitur de illo, n. 612,2235'; et `generatio' de bono fidei: [7] apud Davidem, Regnum Tuum, regnum omnium aeternitatum, et dominium Tuum in omnem generationem et generationem, Ps. cxlv 13;

similiter; nisi enim `aeternum' praedicatur de caelesti, et `generatio' de spirituali, modo unum diceretur, utrumque foret repetitio inanis.(n) [8] Illa quae sunt status fidei, etiam significantur per quod Spurius non veniret in congregationem Jehovae ad decimam generationem, (x)Deut. xxiii 3 [A. V. 2]:

Quod Ammonita et Moabita ne quidem ad decimam generationem, (x)Deut. xxiii 4 [A. V. 3]:

Et quod Edomita et Aegyptius veniret in congregationem Jehovae ad tertiam generationem, ibid. vers. 9 [A. V. 8]:

similiter in praecepto decalogi, Quod Jehovah Deus visitaret iniquitatem patrum super filios, super tertiam et quartam generationem, quantum ad osores, Exod. xx 5. [9] Quod `generationes' sint illa quae sunt fidei et charitatis, est quia in sensu spirituali non aliae {14}intelligi queunt (m)quam quae sunt regenerationis {15} seu regenerati; similiter ac nativitates, partus et conceptiones in Verbo, quae quod sint fidei et charitatis, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4668, 5160, 5598(n). @1 i immediate$ @2 i quod hic est Josephus$ @3 perveniendi$ @4 ducit affectionem veri et boni propius versus se$ @5 spirituali$ @6 A transposes these refs.$ @7 fidei$ @8 ut quoque in locis apud Esaiam supra citatis et quoque in his$ @9 illis$ @10 fuerunt$ @11 i est$ @12 inde generationes aeternitatum pro bono charitatis et bono fidei, nam haec ab illius amoris bono generantur$ @13 i ac$ @14 regenerationes intelligi queant$ @15 intellig-$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church