6260. `Et osculatus illos': quod significet conjunctionem ex affectione veri, constat ex significatione `osculari' quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 4215, 4353, 5929; quod sit (x)ex affectione veri, est quia sequitur quod `amplexus illos' per quod significatur conjunctio ex affectione boni, quam amplecti est interior et inde arctior affectio quam osculari, sicut est affectio boni quam affectio veri.