6262. `Et dixit Israel ad Josephum': quod significet elevationem ad internum, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio et quoque influxus, de qua prius; quod sit elevatio, est quia agitur in hoc versu de influxu amoris, et inde boni et veri ab interno, qui influxus est elevatio ad internum; externum enim non potest in amore erga internum esse nisi per influxum et elevationem ab interno; ipse enim amor qui sentitur in externo, est interni, et quia omne agens habet suum reagens seu reciprocum ut aliquis {1} (x)effectus fiat, et agens est causa, {2}et reagens est causatum, idcirco est reagentia etiam agentis, {4}sicut causatum est causae, nam vis omnis in causato est a causa; cum reactione ita se habet in singulis universae naturae. @1 i inde$ @2 at$ @3 quia inest etiam reagenti, et vim suam per id communicat$ @4 dicit$