Arcana Coelestia (Elliott) n. 6266

Previous Number Next Number See English 

6266. `Et incurvavit se ad faciem (x)suam terram': quod significet humiliationem illorum, constat a significatione `incurvare se ad faciem terram' quod sit humiliatio interior, de qua n. 5682; incurvatio enim talis est actus corporis correspondens humiliationi mentis, inde illi qui in adoratione Dei ex corde sunt, ita incurvant se. `Incurvavit se' dicitur quia erat Josephus pro illis, non tunc coram Israele, sed coram Domino a Quo benedictio per Israelem. [2] Quod hoc a Josepho factum sit pro illis, est quia ita se habet in spiritualibus; bonum voluntarii et verum intellectualis in naturali non se ex se humiliare possunt coram Domino sed ex interno per influxum; quippe absque influxu per internum in naturale, nihil ibi voluntatis et intellectus est, et ne quidem aliquid vitae, nam internum est medium per quod vita a Domino ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church