Arcana Coelestia (Elliott) n. 6269

Previous Number Next Number See English 

6269. `Et misit Israel dextram suam, et posuit super capite Ephraimi': quod significet quod primo loco reputaret verum, constat ex significatione `mittere dextram suam' quod sit reputare primo loco; quod `dextra' sit primo loco, patet; et ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit intellectuale, ita quoque verum fidei, nam hoc in parte intellectuali hominis habitat cum ibi est visus a luce caeli, ita visus spiritualis, videatur n. 6222. Quod Israel posuerit dextram super capite Ephraimi, et sinistram super capite Menashis, agitur in hoc versu, et quoque in vers. seq. 17-19; et per id significatur quod reputaverit verum fidei primo loco, et bonum charitatis secundo; causa erat quia spiritualis homo, qui per `Israelem' repraesentatur, n. 4286, 6256, non aliter reputat priusquam regeneratus est; {1}sensibiliter enim animadvertit quid verum fidei, non autem quid bonum charitatis, hoc enim per viam interiorem influit, illud autem per exteriorem, prout scientificum. [2] Qui autem non regenerantur, dicunt absolute quod fides primo loco sit, hoc est, quod sit essentiale Ecclesiae, quia sic vivere possunt utcumque volunt, et usque dicere quod spem de salute habeant; inde etiam hodie ita evanuit charitas ut vix ab aliquo sciatur quid sit, consequenter etiam fides, nam unum absque altero non datur. Si charitas primo loco foret et fides secundo, alia facies Ecclesiae foret, nam tunc non alii dicerentur Christiani quam qui vitam secundum verum fidei viverent, hoc est, vitam charitatis; et quoque tunc scirent quid charitas; etiam tunc non plures Ecclesias facerent distinguendo inter illas secundum opiniones de veris fidei, sed unam dicerent in qua essent omnes qui in bono vitae, nec modo qui intra orbem ubi Ecclesiae, sed etiam qui extra illum; Ecclesia sic in illustratione foret de talibus quae sunt regni Domini, charitas enim illustrat, et nusquam fides absque charitate; {2}ac errores inducti per fidem separatam, perspicue viderentur'; [3] inde patet quae alia facies Ecclesiae foret si bonum charitatis primo loco, hoc est, {3} essentiale esset et verum fidei secundo, hoc est, formale ejus. (s)Facies Ecclesiae foret tunc sicut facies Ecclesiae Antiquae quae in charitate ponebat Ecclesiam, et non alia Ecclesiae doctrinalia habebat quam charitatis; inde illis sapientia a Domino; {4}qualis fuit illa Ecclesia, describitur his verbis apud Mosen, Jehovah circumduxit illum, instruxit illum, custodivit illum, sicut pupillum oculi Sui: sicut aquila excitat nidum suum, super pullis {5}suis motitat se, expandit alas suas, accepit illum, portavit illum super ala sua: Jehovah solus duxit illum; nec cum illo Deus alienus; equitare fecit illum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae: butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum, Deut. xxxii 10-14;

quare qui ab illa Ecclesia fuerunt, in caelo sunt, et in omni ibi felicitate et gloria.(s) @1 et quia sensibiliter$ @2 imo fides absque charitate in (perhaps enormes) errores abducit$ @3 i si$ @4 quod talis fuerit$ @5 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church