6277. `Deus {1} pascens me': quod significet Divinum illud vivificans bonum veri spiritualis e naturali, constat ex significatione `pascens' quod sit vivificans; quod `pascere' sit instruere, videatur n. 6044, et quod `pascuum' sit id quod sustentat vitam hominis spiritualem, n. 6078, sed pascere et pascuum, de quibus ibi, praedicantur de grege, at {1}`pascens' hic de Jacobo quod sustentatus cibus et necessariis vitae, per quod in sensu interno simile significatur, nam quod sustentat et vivificat vitam corporis, hoc in sensu interno significat id quod sustentat vitam spiritualem et eam vivificat; [2] et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et quia hoc bonum quod Israel repraesentat, est bonum veri, ideo hic dicitur bonum veri spiritualis: `Israel' enim in genuino sensu est Ecclesia spiritualis, et bonum quod est illius Ecclesiae, est bonum veri; instruuntur enim de bono per verum, et cum faciunt secundum verum in quo instructi sunt, tunc verum illud vocatur bonum; hoc bonum est bonum quod vocatur bonum veri et repraesentatur per `Israelem'. @1 see p. 514, ftnote 1$