Arcana Coelestia (Elliott) n. 6279

Previous Number Next Number See English 

6279. `Angelus redimens me ab omni malo': quod significet Divinum Humanum Domini a quo liberatio ab inferno, constat a significatione `angeli' quod sit Divinum Humanum Domini, de qua sequitur; {1}ex significatione `redimere' quod sit liberare, de qua etiam sequitur; et a significatione `mali' quod sit infernum; quod `malum' sit infernum est quia ipsum infernum non est nisi quam malum; sive enim dicas quod omnes in inferno sint mali, sive dicas quod infernum sit malum, idem est; in sensu spirituali, cum dicitur malum, intelligitur infernum, nam qui in sensu spirituali sunt ut sunt angeli in caelo, abstracte a personis quia universaliter, cogitant et loquuntur, ita malum illis est infernum; [2] similiter peccatum, cum per id intelligitur malum dominans, ut Gen. iv, Dixit Jehovah ad Cain,... Si non benefacis, ad januam peccatum cubat, {1} ad te desiderium ejus, et tu domineris ei, vers. 6, 7;

ibi `peccatum' pro inferno, quod praesto est cum homo malum facit; ipsum etiam malum apud hominem non est nisi quam infernum, nam influit inde, et est homo tunc in minima imagine infernum, ut quoque est unusquisque ibi; sicut vicissim ipsum bonum apud hominem non est nisi quam caelum in illo, nam bonum per caelum influit a Domino; et est homo qui in bono, in minima imagine caelum, ut quoque est unusquisque {2}in caelo'. @1 i et$ @2 qui ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church