628. Sensus internus hic est quod omnis homo quicumque fuit in terra ubi Ecclesia, 'corruperit viam suam,' sic ut non intelligere verum, quia omnis homo corporeus factus; non solum illi de quibus in versu priore, sed etiam illi qui 'Noahus' dicuntur, de quibus hi' et in versu sequente in specie agitur; nam antequam regenerati, tales fuerunt; haec praecedunt quia de regeneratione eorum in sequentibus agitur: et quia parum Ecclesiae remansit, nunc dicitur 'Deus,' non Jehovah. In hoc versu significatur quod nihil verum fuerit; in nunc sequente, quod nihil bonum; modo in reliquiis, quae apud hos qui 'Noahus' vocantur, nam absque reliquiis, non datur regeneratio tum in doctrinalibus quae sciverunt: sed non fuit intellectus veri, qui nusquam datur nisi ubi voluntas boni; ubi non voluntas ibi nec intellectus, et qualis voluntas talis intellectus; apud antiquissimos fuit voluntas boni quia amor in Dominum, et inde intellectus veri; sed hic intellectus prorsus cum voluntate periit. Verum quoddam rationale, et bonum naturale, remansit apud hos qui vocantur Noahus, quare etiam potuerunt regenerari.