Arcana Coelestia (Elliott) n. 6289

Previous Number Next Number See English 

6289. `Et apprehendit manum patris sui': quod significet influxum in potentiam apperceptionis ejus obscurae, constat a significatione `apprehendere manum' quod sit influxus in potentiam apperceptionis; internum enim cum per influxum adigere vult externum ad aliquod cogitandum et volendum, quasi apprehendit illud, {1}hic potentiam apperceptionis quae per `manum' significatur; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937. Quod apperceptio {2}dicatur obscura, est causa quia spirituales qui repraesentantur per `Israelem', (t)sunt in obscuro respective ad caelestes qui repraesentantur per `Josephum'; quod spirituales in obscuro sint respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3833, 4402. [2] {3} Quod spirituales in obscuro sint, patet manifeste ex eo quod antequam regenerati sunt, sint prorsus in caligine de vero et bono, et quod cum regenerantur, sit verum quale est in doctrina Ecclesiae eorum, quod agnoscunt, cui vero fidem habent sive id verum sit sive non verum; hoc verum usque est quod fit bonum apud illos cum fit voluntatis et inde vitae, et tunc est id bonum quod vocatur bonum veri, tum bonum fidei, ut et bonum spirituale seu bonum Ecclesiae spiritualis; quale id bonum sit quod ex tali origine, quisque potest scire qui expendit. Sed usque bonum ex tali vero, etiam apud gentiles, acceptatur a Domino, dum pro principio habet charitatem erga proximum, et in charitate illa est innocentia. @1 sed non manum, verum$ @2 obscura fuerit, constare potest ex eo, quod$ @3 i quod nunc spirituale, quod est Israelem, fuerit in magis obscuro, significatur per quod oculi ejus graves essent prae senectute, n. 6256.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church