6299. `Dicendo, In te benedicet Israel, dicendo, Ponat te Deus sicut Ephraimum et sicut Menashen': quod significet ut spirituale suum sit in vero intellectualis et bono voluntarii, constat ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et ex repraesentatione `Ephraimi' quod sit verum intellectualis, ac `Menashis' quod sit bonum voluntarii, de {1}quibus supra; ut spirituale quod `Israel', sit in illis, significatur per verba `in te benedicet, et ponat te Deus'. [2] Cum hoc quod spirituale per `Israelem' repraesentatum, sit in vero intellectualis et bono voluntarii quae sunt `Ephraim et Menasheh', ita se habet: bonum spirituale quod repraesentatur per `Israelem', est spirituale Ecclesiae internae: at verum et bonum quae per `Ephraimum et Menashen' repraesentantur, sunt Ecclesiae externae, videatur supra n. 6296; ut internum sit internum Ecclesiae, necessario {2} erit in externo ejus, nam externum est fundamenti loco cui internum insistet, et est receptaculum in quod internum influet; inde est quod naturale quod est externum, necessario regenerandum sit, nam nisi id regeneratur, internum non habet fundamentum nec receptaculum; et si non habet fundamentum nec receptaculum, prorsus perit; id nunc est quod intelligitur per quod spirituale suum sit in vero intellectualis et bono voluntarii. Sit pro illustratione hujus rei hoc exemplum: [3] ipsa affectio charitatis, nempe quod homo sentiat in se quietum ac beatum in benefaciendo proximo absque respectu ullius remunerationis, est internum Ecclesiae; id autem velle et id agere ex vero, hoc est, quia ita in Verbo mandatum est, externum Ecclesiae est; si naturale quod est externum, non concordat, hoc est, {3}nec id vult nec agit, quia in eo nihil remunerationis, ita nihil sui, videt, nam in naturali seu externo homine ex hereditario et ex actuali tale inest, tunc internum non habet fundamentum nec receptaculum correspondens, sed tale quod influxum aut rejicit aut pervertit aut exstinguit, quapropter internum perit, nempe clauditur et obturatur ut nihil ex caelo in {4}naturale per internum transpiret praeter aliquid lucis in communi per rimas ubivis circumcirca, ut facultas sit cogitandi, volendi loquendique, sed secundum id quod in naturali est, ita pro malo et falso contra bonum et verum, ad quod sibi inservire facit id lucis spiritualis quod in communi per rimas ubivis circumcirca influit. @1 qua$ @2 i id$ @3 non$ @4 id$