Arcana Coelestia (Elliott) n. 6321

Previous Number Next Number See English 

6321. Quod influxus angelicus sit, et quod absque illo homo non possit vivere, datum est scire per experientiam; sunt spiritus maligni qui excogitarunt artes inhibendi influxum angelicum sed modo quoad aliquam partem; hoc illis permissum etiam mecum facere ob finem ut ab experientia scirem quod res ita se haberet; qui sicut inhibebant influxum, ita vita cogitationis fluctuabat et tandem erat sicut apud illos qui in deliquium cadunt; sed momento restitutus sum; et illi spiritus in infernum suum dejecti sunt: apparebant ad sinistrum in plano verticis capitis, ubi primum erant in occulto.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church