Arcana Coelestia (Elliott) n. 6335

Previous Number Next Number See English 

6335. `Et vocavit Jacob filios suos': quod significet ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali, constat a significatione `vocare' quod sit ordinare, nam causa convocationis erat ut sisterentur vera fidei et bona charitatis in illa ordinatione; et a repraesentatione `Jacobi et filiorum ejus' quod sint vera fidei et bona amoris in naturali; quod `Jacob' sint illa in communi, videatur n. 3509, 3525, (x)3546, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4234, 4273, 4337, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236, et quod `filii ejus' seu tribus ab illis nominatae, in particulari, n. 3858, 3926, 3939, 4060. Quod ordinationem verorum fidei et bonorum amoris quae hic significatur, et in sensu interno in hoc capite sistitur, attinet, sciendum quod `duodecim tribus Israelis' omnia vera et bona in uno complexu, in genere repraesentaverint, ita omnia vera et bona quae procedunt a Domino, proinde quae sunt in caelo et ex quibus caelum; et quia {1}omnia in genere, etiam singula in specie repraesentantur; nam genera in se continent species sicut communia partes. [2] Secundum bona et inde vera variantur luces in caelo, et secundum luces variantur status {2}intelligentiae et sapientiae, inde est quod per Urim et Thummim transmicuerit ac transvibrata fuerit lux, et quidem varie secundum statum rei de {3}qua interrogatio fuit; hoc fiebat quia duodecim tribus, per quas significabantur omnia vera et bona in genere, designatae erant in pectorali illo, seu in Urim et Thummim, singularis enim lapis pretiosus erat pro unaquavis tribu; quod lapides pretiosi essent, erat quia {4} significant vera spiritualia et caelestia, n. 114, 3720, et `aurum' cui insculpti fuerunt, bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658; hoc arcanum est quod per Urim et Thummim significatum est. [3]Quod duodecim tribus talia significaverint, patet a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis ab hereditate tribuum in terra Canaane, de qua apud Joshuam, et ab hereditate earum in regno Domini, de qua apud Ezechielem in ultimis capitibus ubi de nova terra, nova Hierosolyma, et de novo templo; et apud Johannem in Apocalypsi, vii 4-8; tum ab ordinatione earum in deserto cum castrametabantur, quae talis erat ut per illam repraesentarent vera et bona in suo genuino ordine; inde hoc propheticum Bileami, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, et dixit; . . . Quam bona sunt tabernacula tua Jacob, habitacula tua Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 2, 3, 5, 6;

videantur etiam quae de tribubus et de earum {5}ordinationibus, n. 2129, 3858, (x)3862, 3926, 3939, 4060, (x)4603 ostensa sunt. @1 illa$ @2 intelligentia et sapientia$ @3 quo$ @4 i illi$ @5 ordinatione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church