6345. `Excellens eminentia et excellens valore': quod significet quod inde gloria et potestas, constat ex significatione `excellere eminentia' quod sit gloria, nam qui in eminentia est, in gloria est; et ex significatione `excellere valore' quod sit potestas, qui enim in valore est, in potestate est; gloria ibi se refert ad verum quod fidei, n. 5922, et potestas ad bonum quod charitatis; idcirco dicitur quod inde gloria et potestas, nempe {1}ex vero fidei et bono charitatis, de quibus mox supra. @1 per verum fidei ex$