Arcana Coelestia (Elliott) n. 6351

Previous Number Next Number See English 

6351. Vers. 5-7. Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum. In secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito suo enervarunt bovem. Maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura; dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele. `Shimeon et Levi fratres' significat fidem voluntate et charitatem; hic contrarium, quia {1}fidem separatam a charitate: `instrumenta violentiae machaerae eorum' significat quod doctrinalia serviant ad destruendum opera charitatis, ita ipsam charitatem: `in secretum eorum ne veniat anima mea' significat quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum: `in congregatione eorum ne uniatur gloria mea' significat quod nec verum boni spiritualis scire velit falsa cogitationis eorum inde: `quia in ira sua occiderunt virum' significat quod se averterint prorsus, et in aversione exstinxerint fidem: `et in beneplacito suo enervarunt bovem' significat quod ex prava voluntate prorsus debilitaverint bonum externum quod charitatis: `maledicta ira eorum quia vehemens' significat aversionem gravem a bono et inde damnationem: `et excandescentia eorum quia dura' significat aversionem a vero inde, quod (x)confirmata: `dividam eos in Jacobo' significat quod a naturali homine exterminanda: `et dispergam eos in Israele' significat quod a spirituali. @1 fides separata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church