Arcana Coelestia (Elliott) n. 6357

Previous Number Next Number See English 

6357. `Et in beneplacito suo enervarunt bovem': quod significet quod ex prava voluntate prorsus debilitaverint bonum externum quod charitatis, constat ex significatione `beneplaciti' quod sit voluntas, hic voluntas prava; ex significatione `enervare' quod sit debilitare; et ex significatione `bovis' quod sit bonum charitatis {1}naturale' seu externum, de qua n. 2180, 2566, 2781. Quod hic dicatur de bove, et mox prius de viro, est quia per `virum' significatur verum quod fidei, et per `bovem' bonum quod charitatis, et hoc, ut cum de bono etiam de vero agatur, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, n. 6343. @1 in naturali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church