Arcana Coelestia (Elliott) n. 6359

Previous Number Next Number See English 

6359. `Et excandescentia eorum quia dura': quod significet aversionem a vero inde quod confirmata, constat a significatione `excandescentiae' quod sit aversio a vero; quod `excandescentia' praedicetur de vero et `ira' de bono, videatur n. 3614; et ex significatione `durae' quod sit confirmata; nam falsum quod confirmatum est usque ad persuasionem, hoc `durum' est; quod durum sit, scire datum est ab experientia, verum enim ex bono apud spiritus et apud angelos {1}apparet et sistitur ut molle, at falsum ex malo {2}ut durum, et eo durius quo magis falsum ex malo est confirmatum; cum per confirmationem a multis persuasum est, tunc durum illud apparet ibi ut durum ossis: tale durum est quoque simile duro in mundo, in eo quod reflectat radios lucis; {3}ita cum lux caeli a Domino incidit in durum ex falso a malo, reflectitur, vicissim autem cum lux caeli a Domino incidit in molle ex vero a bono, tunc recipitur. @1 est molle et lene$ @2 est$ @3 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church