6364. `Celebrabunt te fratres tui': quod significet quod illa Ecclesia prae reliquis eminens sit, constat ex significatione `celebrari' quod sit eminens esse; ex repraesentatione `Jehudae' qui hic est `te', quod sit Ecclesia caelestis, de qua mox supra n. 6363; et ex significatione `fratrum' quod sint vera {1}quae illius Ecclesiae, ita quoque Ecclesiae quae in illis veris {2} sunt, quae repraesentantur per `fratres Jehudae' {3}, nam vera et bona constituunt Ecclesiam. {4}Ecclesiae caelestis vera significantur per `fratres tuos' seu `Jehudae', at vera Ecclesiae spiritualis per `filios patris ejus', infra n. 6366. @1 i et bona quae$ @2 i et bonis$ @3 i seu per filios Israelis$ @4 Quod filii Israelis, qui hic sunt fratres Jehudae, sint vera spiritualia, videatur n. 5414, 5879, 5951, et quod inde sint Ecclesiae, n. 6337$