6366. `Incurvabunt se tibi filii patris tui': quod significet quod vera se submittent ex se, constat ex significatione `incurvare se' quod sit se submittere; et ex significatione `filiorum patris' quod sint vera quae ex bono spirituali, `filii' enim `Israelis' sunt vera spiritualia, n. 5414, 5879, 5951, et `Israel' est bonum spirituale, {1} n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; quod vera illa submittent se ex se, est quia amor caelestis, qui repraesentatur per `Jehudam', cum influit in vera spiritualia quae repraesentantur per `filios Israelis', disponat illa in ordinem ac ita submittat Domino; caeleste enim hanc efficaciam habet per influxum in spiritualia, seu bonum per influxum in verum; quapropter etiam regnum caeleste Domini est caelum intimum seu tertium, ita Domino proximum, et regnum spirituale Ipsius, est caelum medium seu secundum, ita a Domino remotius; {2}ex ordine illo est quod Dominus per regnum caeleste influat in regnum spirituale {3} mediate, et praeterea quoque immediate; talis influxus est, ut spirituale regnum in ordine teneatur per caeleste, ac ita submittatur Domino: influxus fit (c)e caelesti regno per {4}amorem erga proximum, hoc enim est externum regni caelestis, et est internum regni spiritualis, inde conjunctio utriusque, videatur n. 5922. @1 i de qua$ @2 et regnum caeleste influit in regnum spirituale, hoc est,$ @3 i sic$ @4 charitatem$