6386. `Et latus ejus {1} ad Zidonem': quod significet extensionem ab una parte ad cognitiones boni et veri, constat ex significatione `lateris' quod sit extensio ab una parte; et ex significatione `Zidonis' quod sint cognitiones boni et veri exteriores, de qua n. 1201. Hic, ubi de Zebulone agitur, memorantur cognitiones, doctrinalia et scientifica, et dicitur quod extensio ab una parte sit ad cognitiones boni et veri, {2}tum quod conclusio veri ex scientificis sit ubi doctrinalia ex Verbo, ideo {3}dicendum quae distinctio hic sit inter illa; doctrinalia sunt quae ex Verbo, cognitiones sunt quae ex doctrinalibus illis ab una parte et a scientificis ab altera, scientifica autem sunt {4} quae sunt experientiae a se et ab aliis. @1 A I here o super; cp. 6382$ @2 et$ @3 sciendum$ @4 i illa$