6389. `Asinus osseus': quod significet servitium infimum, constat ex significatione `asini' quod sit servitium, de qua n. 5958, 5959; et ex significatione `ossis' quod sit id quod parum vitae spiritualis habet, de qua n. 5560, 5561; ita `asinus osseus' est servitium infimum; qui enim bonum faciunt remunerationis causa, quidem {1}usus praestant ac inserviunt, sed usque sunt inter illos in regno Domini qui in infimo loco sunt; nam non dispensant bonum quod illis communicatur quam erga illos qui retribuere possunt; reliquos, qui opis maxime indigent, praetereunt; et si his bonum faciunt, {2}fit ex fine remunerationis a Domino, tunc id quod faciunt ut meritum spectant, {3}ac ita misericordiam Domini ut debitum; {4}sic recedunt ab humiliatione, et quantum ab hac tantum a statu receptionis beati et felicis per caelum a Domino. Ex his constare potest quod in altera vita quidem adhibeantur ad usus sed ut servitia infima. @1 usum$ @2 est$ @3 et$ @4 ita$