6391. `Et videbit quietem quod bona': quod significet opera boni absque remuneratione quod plena felicitate, constat ex significatione `quietis' quod sint illa quae sunt caeli, ac ita {1}quae in charitatis bono seu in operibus boni absque remuneratione, de qua sequitur; et ex significatione `quod bona' quod sit quod plena sint felicitate. Quod `quies' sint opera boni absque remuneratione, est quia quies seu pax significat in supremo sensu Dominum, in respectivo caelum, ac ita bonum quod est a Domino, {2} videatur n. 3780, 4681, 5662; et quia non alii in his quae significantur per quietem (x)seu pacem, sunt quam qui sunt in charitatis bono, {3}ita in operibus boni absque remuneratione, inde per quietem haec significantur; sunt enim haec consequentia ex serie rerum in sensu interno.
[2] Quod ipsam rem attinet, qui bona faciunt non nisi quam ex fine remunerationis, nequicquam scire possunt quod in faciendis bonis absque remuneratione felicitas tanta sit adeo ut id sit felicitas caelestis; causa est quia percipiunt felix in jucundo amoris sui; et quantum homo in hoc amore jucundum percipit tantum non percipit jucundum in amore caelesti, nam opposita sunt; illud enim jucundum quod fluit ex amore sui, prorsus exstinguit jucundum quod est ex amore caelesti, usque adeo ut plane nesciatur quid jucundum caeleste sit, et si dicitur {4}quale est, ut non credatur, immo negetur;
[3] hoc scire datum est ex spiritibus malis in altera vita qui, cum vixerunt in mundo, nihil boni fecerunt aliis vel patriae suae nisi propter se; illi non credunt quod aliquod jucundum dari queat in faciendis bonis absque fine remunerationis, putant enim si finis remunerationis non sit, quod omne jucundum cesset; et si illis adhuc dicitur quod cum id jucundum cessat, tunc jucundum caeleste {5}incipiat; cum hoc audiunt, obstupescunt; et adhuc magis cum audiunt quod jucundum illud caeleste influat per intimum hominis, et afficiat interiora ejus felicitate ineffabili; ad hoc {6}plus obstupescunt, et dicunt se id non comprehendere posse; immo se id nec velle, nam {7}credunt si amittunt jucundum amoris sui, quod miserrimi sint, quia tunc absque omni gaudio vitae, et quoque vocant illos qui in {8}alio statu sunt, simplices. {9}Illis non absimiles sunt qui opera faciunt ex fine remunerationis, nam opera bona pro se et non pro aliis faciunt, {10}nam se in illis, {11}non proximum, nec patriam, nec caelum, nec Dominum, spectant, nisi sicut illos qui {12}in debito sunt, ut sibi benefaciant. Talia sunt quae in hoc versu in quo de Jisaschare, in sensu interno {13}describuntur.
@1 qui$ @2 i et quod sit ipsum Divinum afficiens bonum ab intimo$ @3 seu$ @4 quod$ @5 excipiat$ @6 magis$ @7 putant$ @8 tali$ @9 in non absimili statu$ @10 ita$ @11 nec$ @12 ex$ @13 continentur$