6393. `Et inclinabit humerum {1} ad bajulandum': quod significet quod usque omni opera laboret, constat ex significatione `humeri' quod sit omnis potentia seu omnis opera, de qua n. 1085, 4931-4937; et ex significatione `bajulare' quod sit {2}facere opera merendi causa; inde per `inclinare humerum ad bajulandum' significatur omni opera laborare (t)opera facere merendi causa; quod id dicatur bajulare, est quia non bonum faciunt ex affectione boni, ita non ex libero sed ex affectione sui, quod est servum, n. 6390.
[2] Quod adhuc illos attinet qui mercedem volunt pro operibus quae praestant, sciendum quod nusquam contenti sint sed quod indignentur si non illis merces prae reliquis, sique vident alios se beatiores, dolent et incusant; beatitudinem nec ponunt in beatitudine interna, sed in externa, nempe ut emineant, utque dominentur, (c)ac serviantur ab angelis, ita ut supra angelos sint, {3}proinde principes (c)et magnates in caelo; cum tamen beatitudo caelestis sit non velle dominari nec serviri ab aliis, sed aliis velle servire, (c)ac minimos esse, ut docet Dominus:
Accesserunt Jacobus et Johannes, filii Zebedaei, dicentes, Da nobis ut unus a dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis, sedeamus in gloria Tua: Jesus dixit illis, Non scitis quid petitis,... sedere a dextris Meis, et a sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est.... Scitis quod qui {4}censentur imperare gentibus, dominentur eis, et magnates potestatem habeant in eas; non sic erit inter vos;... sed quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester, et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus: nam Filius hominis non venit ut ministretur illi, sed ut ministret, Marc. x 35-45:
[3] et quod illis caelum sit qui absque `fine remunerationis' bonum faciunt, apud Lucam,
Omnis qui exaltaverit seipsum, humiliabitur, sed qui humiliaverit seipsum, exaltabitur.... Quando feceris prandium aut cenam,ne voca amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos,neque vicinos divites, ne forte etiam illi te vicissim vocent, fiatque tibi retributio; sed quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, claudos, caecos, tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum, tibi, retribuetur tibi (x)in resurrectione justorum, xiv 11-14;
`retributio in resurrectione justorum' est felicitas interna ex benefaciendo absque remuneratione, (m)quam a Domino accipiunt cum usus praestant; et qui servire amant absque retributione, quo plus id amant eo nobilioribus usibus praeficiuntur, {6}et actualiter magni et potentes sunt prae aliis.(n)
[4] Qui bona opera faciunt retributionis causa, etiam dicunt, quia sciunt ex Verbo, quod minimi velint in caelo esse, sed tunc cogitant ut per ita dicere magni fiant, ita usque inest idem finis; qui autem absque retributione bonum faciunt, actualiter non cogitant de eminentia sed solum de inserviendo. [5] Videantur quae prius de merito {7}ex operibus dicta et ostensa sunt; ut, quales illi in altera vita, quod appareant secare ligna et serrare gramen, n. 1110, 1111, 4943; quomodo repraesentantur, n. 1774, 2027; qui bonum egerunt sui et amoris mundi causa, quod nihil retributionis pro bono illo accipiant in altera vita, n. 1835: qui meritum ponunt in operibus, quod interpretentur Verbum secundum litteram in sui favorem, et quod interiora ejus subsannent, n. 1774, 1877; quod vera charitas sit absque omni meritorio, n. 2340, 2373, 2400, 3816; qui separant fidem a charitate, quod faciant opera quae fecerunt, meritoria, n. 2373 fin.; qui intrant in caelum, quod exuant proprium et meritum a se, n. 4007 fin.; credere quod bonum {8}faciant ex se, et quod per bonum {9}illud mereantur, quod sit apud plerosque in principio reformationis sed quod {10}id exuant sicut regenerantur, n. (x)4174.
@1 see p. 603, ftnote 1$ @2 opera boni facere$ @3 ita$ @4 aestimati sunt$ @5 remuneratione$ @6 ac ita$ @7 in$ @8 sit a$ @9 quod faciunt$ @10 fidem illam$