Arcana Coelestia (Elliott) n. 64

Previous Number Next Number See English 

64. Hic nunc est sensus Verbi internus, ipsissima illius vita quae nusquam patet ex sensu litterae; sed arcana tam multa sunt ut non sufficerent volumina pro illis explicandis; hic modo paucissima sunt dicta, et talia quae confirmare possint, quod de regeneratione hic agatur et quod illa procedat ab externo homine ad internum: ita angeli percipiunt Verbum; illi prorsus nihil sciunt quid est litterae, nequidem unam vocem quid proxime significat, minus adhuc nomina terrarum, urbium, fluviorum, personarum, quae toties in historicis et propheticis occurrant; solum habent ideam rerum significatarum per voces et per nomina; ut per Adamum in Paradiso percipiunt Antiquissima in Ecclesiam, et nec Ecclesiam, sed Antiquissimae Ecclesiae fidem in Dominum; per Noahum, Ecclesiam remanentem apud posteros et continuatam ad Abrami tempus; per Abrahamum nusquam eum qui vixit, sed fidem salvificam, quam repraesentavit; et sic porro; ita res spirituales et caelestes abstracte prorsus a vocibus et nominibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church