Arcana Coelestia (Elliott) n. 6406

Previous Number Next Number See English 

6406. `(x)Et is depopulabitur calcaneum': quod significet inordinationem inde in naturali, constat ex significatione `depopulari' quod sit deturbare a vero, ut mox supra n. 6405, ita perturbare ordinem, seu inordinationem causari; et ex significatione `calcanei' quod sit infimum naturale, de qua n. 259, 4938-4952; inde patet quod per `is depopulabitur calcaneum' significetur inordinatio in naturali. Qui opera faciunt ex vero et nondum ex bono, illi non possunt aliter quam inordinationem inducere {1}naturali suo, nam opera naturale afficiunt; et consequenter non possunt non in tantum claudere sibi interiora, nam planum in quo terminantur interiora, est naturale; quod si inordinatum est, etiam inordinata fiunt quae ab interioribus influunt; et quae inordinata sunt, {2}tenebricosa sunt et opaca, quapropter non videre possunt quid verum, sed in opaco illo et tenebricoso arripiunt pro vero quod non verum est, et ex hoc non vero operantur opera. Praeterea opera maxime necessaria sunt, nam illa sunt charitas et fides in effectu et in vita; quod absque illis non sit charitas, {3}quis non videre potest; opera non sunt aliud quam ipsum bonum et verum in forma externa; bonum enim quod est voluntatis et verum quod est intellectus, cum in actum mittuntur, vocantur opera; inde patet quod quale est bonum et verum talia sint opera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church