Arcana Coelestia (Elliott) n. 6413

Previous Number Next Number See English 

6413. `Cerva dimissa': quod significet liberum affectionis naturalis, constat ex significatione `cervae' quod sit affectio naturalis, de qua sequitur; et a significatione `dimissa' quod sit liberum, nam cum cerva capta dimittitur, tunc ei liberum; liberatio a statu tentationum comparatur `cervae dimissae' quia cerva est animal silvestre, libertatem prae reliquis amans, cui simile etiam est naturale, nam hoc in jucundo affectionum suarum amat esse, proinde in libero, nam liberum est quod est affectionis. Quod per `cervam' significetur affectio naturalis, est quia est inter bestias significativas affectionum, quae sunt omnes quae pro cibo sunt ac utiles, sicut agni, oves, caprae, haedi, hirci, tum boves, juvenci, et quoque vaccae, sed hae bestiae sunt etiam significativae affectionum spiritualium, quia ab illis holocausta et sacrificia fiebant, (x)cervae autem quia non ad talem usum adhibebantur, significativae erant affectionum naturalium; quod `bestiae' significent affectiones, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3519, 5198; et quod significent affectiones, sit ex repraesentativis in mundo spirituum, n. 3218, 5850. [2] Affectiones naturales per cervas etiam significantur apud Davidem, Jehovah similes facit pedes meos sicut cervarum, et super excelsis meis collocat me, Ps. xviii 34 (A. V. 33):

et apud Habakkuk, Jehovih Dominus fortitudo mea, Qui ponit pedes meos sicut cervarum, et super excelsis meis incedere facit me, iii 19; ponere pedes sicut cervarum pro naturale in libertate affectionum; quod `pedes' sint naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; quod `ponere pedes sicut cervarum' id sit, constare potest ex eo quod {1}facere pedes sicut cervarum agiles et ad currendum habiles non aliquid spirituale sit, quod autem spirituale involvat, patet ibi a mox sequentibus quod `Jehovah super excelsis collocet et incedere faciat'; per quae significatur affectio spiritualis quae supra naturalem est; similiter se habet cum hoc apud Esaiam, {2}Saliet sicut cervus claudus, xxxv 6;

per `claudum' enim significatur qui in bono sed non adhuc genuino, 4302: [3] apud Davidem, Sicut cervus vociferatur super rivis aquarum, sic anima mea vociferatur ad Te, Ps. xlii 2 (A. V. 1);

`cervus' hic pro affectione veri, `vociferari super rivis aquarum' pro desiderare vera; quod `aquae' sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976,5668: [4] apud Jeremiam, Exivit e filia Zionis omnis honor ejus; facti sunt principes ejus sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. i 6;

`filia Zionis' pro affectione boni, quae Ecclesiae caelestis, n. 2362; `principes' pro illius Ecclesiae primariis veris {3}, n. 1482, 2089, 5044, quae comparantur `cervis', per quos significantur affectiones veri naturalis; et per {4}quod `cervi non invenerunt pascuum' affectiones naturales absque veris et horum bonis; quod `pascuum' sit verum et veri bonum quae sustentant vitam hominis spiritualem, videatur n. 6078,6277: [5] similiter per `cervas' apud Jeremiam, Terra confracta est, quod non facta sit pluvia in terra, pudefacti sunt agricolae, obtexerunt caput suum, quia etiam cerva in agro peperit, sed relinquendo, quia non fuit gramen, xiv [4,] 5;

`cerva' pro affectione boni naturalis, `peperit in agro' pro conjungere naturales affectiones cum spiritualibus quae sunt Ecclesiae; sed quia affectiones {5}illae absque veris et bonis erant, dicitur quod `reliquerit quia non fuit gramen'; quisque {6}videre potest quod sensus internus sit in his quae dicuntur de cerva, nam quid absque interno sensu foret (x)quod `cerva in agro peperit, sed relinquendo, quia non fuit gramen: [6] similiter quae apud Davidem, Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam, Ps. xxix 9;

quod sensus internus qui spiritualis, sit in hoc {7} `vox Jehovae parturire {8}facit cervas' constat manifeste ex eo quod statim post dicatur `sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam', quae cum illis quae de cervis et silvis praecedunt, absque sensu spirituali non cohaererent. @1 dare$ @2 Quod$ @3 i seu affectionibus illorum$ @4 cervos qui non inveniunt$ @5 hae$ @6 scire$ @7 i apud Davidem, quod$ @8 faciat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church