Arcana Coelestia (Elliott) n. 6422

Previous Number Next Number See English 

6422. `Et odio habent eum sagittarii': quod significet omni hostilitate, constat ex significatione `odii' quod sit omnis hostilitas, nam qui aliquem odio habet, omni hostilitate, quantum potest, illum persequitur; et ex significatione `sagittariorum' quod hic sint illi qui oppositi sunt {1}illis qui a spirituali Ecclesia, nam `jaculator arcus seu sagittarius' est spiritualis homo, ex eo quod `arcus' significet doctrinalia Ecclesiae spiritualis, n. (x)2686, 2709, inde `jaculator arcus seu sagittarius' in opposito sensu est qui {2}ut hostis pugnat cum spirituali homine; quod `jaculator arcus seu sagittarius' sit spiritualis homo, videatur n. 2686,2709; inde patet quod per `odio habent eum sagittarii' significetur quod illi qui in falsis sunt, omni hostilitate persequantur hominem Ecclesiae spiritualis. @1 spiritualibus$ @2 sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church