643. Quod itaque ipsam significationem vocum attinet, ut quod 'ligna gopher' significent concupiscentias, et quod 'mansiones' utramque partem hominis, constare potest a Verbo: lignum gopher est lignum abundans sulphure, sicut abies et ejus generis plura; ex sulphure praedicatur quod significet concupiscentias, quia facile arripit ignem. Antiquissimi compararunt et assimilarunt illa quae sunt apud hominem, auro, argento, aeri, ferro, lapidi, ligno: caeleste ejus intimum 'auro,' caeleste inferius 'aeri,' et quod infimum seu corporeum inde 'ligno': at spirituale intimum compararunt et assimilarunt 'argento,' spirituale inferius 'ferro,' et infimum ejus 'lapidi'; quae cum nominantur in Verbo, per illa in sensu interno talia significantur, ut apud Esaiam, Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem et exactores tuos justitiam, lx 17;
ibi agitur de regno Domini, ubi non talia metalla; sed sunt caelestia et spiritualia, quae quod significentur, etiam ex eo clare constat, quia de 'pace et justitia' dicitur; ibi 'aurum, aes et lignum' sibi correspondent, et significant caelestia, seu voluntaria, ut dictum; et 'argentum, ferrum et lapis' sibi correspondent, et significant spiritualia seu intellectualia: [2] apud Ezechielem, Praedabuntur opes tuas, depraedabuntur merces tuas;... lapides tuos et ligna tua, xxvi 12;
quod per 'opes et merces' non significentur opes et merces mundanae, constat manifeste, sed caelestes et spirituales; ita quoque per lapides et ligna, ubi 'lapides' sunt illa quae sunt intellectus, et 'ligna' illa quae voluntatis: apud Habakkuk, Lapis e pariete clamat, et trabs e ligno respondet, ii 11;
'lapis' pro infimo intellectus, et 'lignum' pro infimo voluntatis, quod respondet cum aliquod depromitur ex scientifico sensuali: apud eundem, Vae dicenti ligno, Expergiscere; et Suscitare, lapidi silenti, hic docebit; hic ecce fixus auro et argento, et nullus spiritus in medio ejus; at Jehovah in templo sanctitatis Suae, ii 19, [20];
hic quoque 'lignum' pro cupiditate, 'lapis' pro intellectuale infimo, quare de eo praedicatur 'silere et docere'; 'quod spiritus non in medio ejus' significat' quod nihil caeleste et spirituale repraesentet; sicut templum ubi lapis et lignum, et ea alligata auro et argento, apud eos qui nihil cogitant de illis quae repraesentant: [3] apud Jeremiam, Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. v {x}4;
ubi 'aquae et argentum' significant ea quae sunt intellectus, 'ligna' quae sunt voluntatis: apud eundem, Dicentes ligno, Pater meus tu; et lapidi, Tu genuisti nos, {1} [Jer.] ii 27;
ibi 'lignum' pro cupiditate quae voluntatis, ex qua conceptus, et 'lapis' pro scientifico sensuali, ex quo genitus. Inde apud Prophetas passim, 'servire ligno et lapidi' pro sculptilibus ex ligno et lapide, per quae significatur quod serviverint cupiditatibus et phantasiis; etiam 'moechari cum ligno et lapide,' ut Jer. iii 9: apud Hosheam, Populus lignum suum interrogat, et baculus ejus indicat ei, quia spiritus scortationum seduxit, iv 12;
pro quod interroget sculptile ligneum, seu cupiditates: apud Esaiam, Paratum ab heri tophet,... rogus ejus ignis et ligna multum, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, xxx 33;
hic 'ignis, sulphur et ligna' pro foedis cupiditatibus. [4] 'Lignum' in genere significat illa quae sunt infima voluntatis; 'ligna pretiosa,' ut cedrinum et similia, quae bona, sicut cedrina ligna in templo; et lignum cedrinum adhibitum in mundatione leprae, Lev. xiv 4, 6, 7, et lignum projectum in aquas amaras ad Marah, ex quo aquae dulces factae, Exod. xv 25; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in illis locis. 'Ligna vero non pretiosa' et quae facta in sculptilia, ut et ad rogum adhibita, et talia, significant cupiditates; sicut hic ligna gopher ex sulphure; ut apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae;... convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv [8,] 9;
'pix' pro diris phantasiis, 'sulphur' pro foedis cupiditatibus. @1 Heb. has two readings. S. here has the plural, but in n. 3703 and in A.E. 1145 he has me for nos.$