6455. `In spelunca quae in agro Machpelah': quod significet in obscuro illo, constat ex significatione `speluncae', tum quoque `Machpelae', quod sint obscurum; quod `spelunca' sit obscurum, videatur n. 2935, 6453, quod `Machpelah', n. 2935, sed Machpelah significat quale obscuri.