Arcana Coelestia (Elliott) n. 6461

Previous Number Next Number See English 

6461. `Emptio agri et speluncae quae in illo, ex filiis Hethi': quod significet redemptionem illorum qui recipiunt verum, et per verum bonum, constat ex significatione `emptionis' quod sit redemptio, de qua supra n. 6458; ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, ita homo Ecclesiae, nam is est Ecclesia; ex significatione `speluncae' quod sit obscurum, de qua n. 2935, 6453; et ex repraesentatione `filiorum Hethi' quod sint Ecclesia spiritualis quae ab Antiqua, de qua n. 2913, 2986, (m)et quia filii Hethi sunt Ecclesia spiritualis ab Antiqua, sunt illi qui recipiunt verum et per verum bonum, nam inde Ecclesia spiritualis.(n) Ex his patet quod per `emptionem agri et speluncae quae in illo ex filiis Hethi' significetur redemptio illorum qui in Ecclesia et adhuc in obscuro recipiunt verum et per verum bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church