Arcana Coelestia (Elliott) n. 6477

Previous Number Next Number See English 

6477. Per plures annos observavi sphaeram communem influxuum circum me, constabat illa ex perpetuo conatu malum faciendi ab infernis ab una parte, et ex continuo conatu bonum faciendi a Domino ab altera; per hos conatus sibi oppositos jugiter detentus fueram in aequilibrio: tales conatus, et inde aequilibrium, sunt apud unumquemvis, inde illis liberum ut vertere se possint quo lubet; sed variatur aequilibrium secundum malum aut bonum apud hominem regnans. Ex eo quoque constare potuit quod Dominus universaliter influat, et cum universaliter etiam singulariter; et informatus sum quod oppositus conatus qui ab inferno, non aliud sit quam boni a Domino procedentis perversio in malum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church