Arcana Coelestia (Elliott) n. 6487

Previous Number Next Number See English 

6487. Cum locutus sum cum angelis de Providentia Divina Domini, aderant etiam spiritus qui aliquid de fato seu necessitate absoluta sibi impresserunt; putabant Dominum ex illa agere, quia non potest aliter procedere quam secundum essentialissima, ita secundum illa quae sunt perfectissimi ordinis; sed illis ostensum est quod {1}homini liberum sit, et si ei liberum quod non sit ex necessitate; hoc {2}illustratum est per domos quae aedificandae, quod lateres, argillae, arenae, lapides inservientes stylobatis et columnis, tum asseres et tigna, et talia plura comportentur non in eo ordine quo construenda domus sed secundum libitum, et quod solus Dominus noverit qualis inde (t)domus exstrui possit; illa omnia quae a Domino, sunt essentialissima, sed non sequuntur in ordine ex necessitate, verum applicate ad liberum hominis. @1 A has omne with homini above it$ @2 illustrare datum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church