Arcana Coelestia (Elliott) n. 649

Previous Number Next Number See English 

649. Hic vero 'numeri seu mensurae arcae' nihil aliud significant quam reliquias quae fuerant apud hominem hujus Ecclesiae, cum reformaretur, et quidem quod paucae; quod constat ab eo quod in numeris illis dominentur 'quinque,' qui in Verbo significant aliquid seu parum; ut apud Esaiam, Relinquentur in eo racemationes, sicut decussio oleae, duae tres baccae in capite rami supremi, quatuor quinque in ramis fructiferae, xvii 6;

ubi 'duo tria et quinque' pro paucis: apud eundem, Mille unum coram increpatione unius, coram increpatione quinque fugietis, donec reliqui sitis sicut malus super capite montis, xxx 17;

ubi etiam pro paucis. Minimum etiam mulctae, super restitutionem, fuit 'quinta pars,' Lev. 16, 24 [A.V. v 16, vi 5]; xxii 14 ; Num. v 7; et minimum additamenti, cum redimerent bestiam, domum, agrum, decimas, erat 'quinta pars,' Lev. xxvii 13, 15, 19, 31.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church