Arcana Coelestia (Elliott) n. 6493

Previous Number Next Number See English 

6493. Saepe locutus sum cum spiritibus de fortuna, quae in mundo apparet sicut casus fortuitus, quia non sciunt unde; et quia hoc non sciunt, quidam negant quod sit. Cum mihi accideret tale quod appareret sicut fortuitum, dictum (c)est ab angelis quod accideret quia tales spiritus aderant, et cum fortuitum malum, quod sphaera talium spirituum praevaleret; etiam mali spiritus per artes suas invenerunt producere sphaeram ex qua infortunata quae apparebant plane sicut ex casu; et porro dictum quod omnia, immo omnium minima ad minimorum minima, dirigantur a Providentia Domini, {1}usque quoad ipsos gressus; cumque tale praevalet quod contrarium (c)illi est, accidunt infortunata; et confirmatum ab illis est quod non detur aliquis casus; et quod fortuitum apparens seu fortuna, sit Providentia in ultimo ordinis in quo omnia inconstanter se respective habent. @1 imo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church