Arcana Coelestia (Elliott) n. 6499

Previous Number Next Number See English 

6499. `Et cecidit Joseph super facies patris sui': quod significet influxum interni in affectionem boni, constat ex significatione `cadere super facies alicujus' quod sit influxus; ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, 6177, 6224; ex significatione `faciei' quod sit affectio, de qua n. 4796, 4797, 5102; et ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater', quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; inde patet quod per `cecidit Joseph super facies patris sui' significetur influxus interni in affectionem boni spiritualis. [2]Quod influxus interni in affectionem boni spiritualis significetur, est quia in sensu interno hic agitur de Ecclesia spirituali quod instituta a Domino, per `Israelem' enim bonum veri seu bonum spirituale significatur, et {1} id bonum facit Ecclesiam spiritualem, ideo etiam per `Israelem' illa Ecclesia significatur, n. 4286, 6426; ut existat id bonum, erit influxus a caelesti interno quod repraesentatur per `Josephum', nam absque influxu inde bonum illud non est bonum quia nullius affectionis. In sequentibus in sensu interno etiam continuatur de institutione illius Ecclesiae, n. 6497. Quod Ecclesia illa per `Israelem' nunc mortuum et mox sepeliendum describatur, est quia in sensu interno per `mortem' non significatur mors, nec per `sepulturam' sepultura, sed per `mortem' nova vita, n. 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, et per `sepulturam' regeneratio, n. 2916, 2917, 5551. @1 i quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church