Arcana Coelestia (Elliott) n. 6504

Previous Number Next Number See English 

6504. `Et condierunt medici Israelem': quod significet effectum ad praeservandum bonum quod ex vero, constat ex significatione `condire' quod sit medium praeservationis a contagio, de qua mox supra n. 6503, hic effectus praeservationis quia dicitur `condierunt'; ex significatione `medicorum' quod sint praeservatio a malis, de qua supra n. 6502; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale, {1}quod idem est ac bonum quod ex vero, de qua etiam supra n. 6499. @1 hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church