Arcana Coelestia (Elliott) n. 6508

Previous Number Next Number See English 

6508. `Septuaginta dies': quod significet statum plenum, constat ex significatione `septuaginta'; numerus enim hic simile involvit cum septem, et `septem' significant integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 728, 2044, 3845; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; et quod numeri multiplicati significent simile cum simplicibus a quibus compositi, n. 5291, 5335, 5708, ita septuaginta simile cum septem. [2]Quod `septuaginta' sint integra periodus, ita status (x)plenus, patet quoque ab his locis: apud Esaiam, Fiet in die illo, oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro canticum meretricis; fiet namque a fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, xxiii 15, 17;

`Tyrus' pro cognitionibus boni et veri quae Ecclesiae, n. 1201, quae `oblivioni dabuntur'; `septuaginta anni' pro integra periodo a principio ad finem; `juxta dies regis unius' pro statu veri intra Ecclesiam; `dies' enim sunt status, n. 6505, et `rex' verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 5044, 5068, 6148; quisque qui perpendit, videre potest quod hic per `Tyrum' non Tyrus intelligatur, et quod absque sensu interno non capi possit quid sit quod `oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis' et quid sit quod hoc sit `juxta dies regis unius' et quid reliqua: [3]apud Jeremiam, Erit tota terra in desolationem, in devastationem, et servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et fiet, cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc iniquitatem eorum, xxv 11, 12, xxix 10;

`septuaginta anni' pro pleno statu desolationis et devastationis; id significabat septuaginta annorum captivitas quae populo Judaico: [4]apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad {1}consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata,et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, ix 24;

`septuaginta' manifeste pro statu pleno, {2} sic pro integra periodo antequam Dominus venturus, inde de Ipso dicitur quod `in plenitudine temporis venerit'; quod `septimanae septuaginta' sint status plenus, patet a singulis in illo versu, quod nempe tot decisae sint `ad {3}consummandum praevaricationem', tum `ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, ad obsignandum visionem et prophetam, {4}ad ungendum Sanctum sanctorum'; singula haec involvunt plenitudinem; similiter etiam mox sequentia ibi, Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam Principem septimanae septem, vers. 25;

ibi `septem' pro pleno statu; quod {5}septem aeque ac septuaginta significent plenum statum, videatur mox supra; `Hierosolyma' hic manifeste pro Ecclesia nova, nam non tunc aedificata est Hierosolyma sed destructa. @1 consumendum A, consumandum I$ @2 i et$ @3 consumendum A, consumandum I$ @4 i et$ @5 septem et septuaginta idem significent, supra ostensum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church