Arcana Coelestia (Elliott) n. 6518

Previous Number Next Number See English 

6518. `Et revertar': quod significet praesentiam in mente naturali, constat ex significatione `reverti' quod sit praesentia, nam in sensu interno `proficisci et ire' significant vivere, n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, inde redire seu `reverti' est vitae praesentia ibi unde profectus, {1}nam mens ibi usque praesens est; quod praesentia sit in mente naturali, est quia per `terram Aegypti ad quam reversurus' significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. @1 nam qui reversurus mente praesens est tametsi non corpore, corpus est spatio et tempore, mens autem non ita, nam spatia in caelo nulla sunt, ideo haec nec in sensu interno attenduntur;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church