Arcana Coelestia (Elliott) n. 653

Previous Number Next Number See English 

653. Se res ita habet: cum reformatur homo, quod fit per pugnas et tentationes, tunc tales spiritus mali ei associantur qui non nisi quam scientifica ejus et rationalia excitant, et ab illo tunc arcentur prorsus spiritus qui excitant cupiditates; nam bina genera spirituum malorum sunt, qui nempe in ratiocinia hominis agunt et qui in ejus cupiditates; spiritus mali qui ratiocinia hominis excitant, omnia falsa ejus depromunt et persuadere ei conantur quod falsa sint vera, immo etiam vera vertunt in falsa; cum quibus homo, dum in tentationibus est, pugnare debet; sed Dominus, per angelos qui homini adjuncti, pugnat: postquam per pugnas separata sunt, et quasi discussa falsa, tunc praeparatus est homo ut recipere possit vera fidei; quamdiu enim falsa regnant, nusquam potest homo recipere vera fidei, nam principia falsi obstant: cum ita praeparatus est ut recipere possit vera fidei, tunc primum inseminari possunt ei semina caelestia, quae sunt semina charitatis; semina charitatis nusquam possunt seminari in humo ubi falsa regnant, sed ubi vera: ita se habet reformatio seu regeneratio hominis spiritualis; ita quoque se habuit cum homine hujus Ecclesiae quae 'Noahus' vocatur. Inde est quod hic nunc agatur de 'fenestra et janua arcae,' deque 'mansionibus ejus infimis, secundanis et tertianis,' quae omnia ad spiritualem seu intellectualem hominem pertinent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church