655. Quod per 'fenestram, quae quoad cubitum perficienda superne' significetur intellectuale, constare potest unicuique ex illis quae nunc dicta sunt; tum ex eo quod intellectuale non aliter comparari queat quam fenestrae superne, cum agitur de constructione arcae et per 'arcam' significatur homo Ecclesiae: in Verbo similiter appellatur 'fenestra' hominis intellectuale, sive sit ratio sive ratiocinatio, hoc est, visus ejus internus; ut apud Esaiam, Afflicta, turbine jactata, non consolata;... ponam pyropum soles {1} (fenestras) tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, et omnem finem tuum in lapides desiderii, liv 11, 12;
ibi pro fenestris 'soles' a lumine quod immittitur seu transmittitur; 'soles seu fenestrae' ibi sunt intellectualia, et quidem ex charitate, quare 'pyropo' assimilantur; 'portae' sunt rationalia inde; et 'finis' est scientificum et sensuale; agitur ibi de Ecclesia Domini. [2] Omnes 'fenestrae' Templi Hierosolymae idem repraesentabant, illarum 'supernae' intellectualia, 'mediae' rationalia, et 'infimae' scientifica et sensualia, nam tres substructiones erant, 1 Reg. vi 4, 6, 8; similiter 'fenestrae' Novae Hierosolymae apud Ezechielem, xl 16, 22, 25, 33, 36: apud Jeremiam, Ascendit mors in fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, ix 20 [A.V. 21];
ubi fenestrae mediae mansionis significantur, quae sunt rationalia quod exstinguantur; 'infans in platea' est nascens veritas. Quia 'fenestrae' significant intellectualia et rationalia quae sunt veri, etiam significant ratiocinia quae sunt falsi; ut apud eundem, Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio,... qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et excidit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingenda minio, xxii 13, 14;
'fenestrae' pro principiis falsi: apud Zephaniam, Cubabunt in medio ejus catervae bestiarum, omnis fera ejus gentis; tam platea {2} quam chippod in malogranatis ejus pernoctabunt; vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, ii 14;
de Asshure et Ninive, 'Asshur' pro intellectu, hic vastato; 'vox cantans in fenestris' pro ratiociniis ex phantasiis. @1 Heb. [ ] (shimshoth)='suns.' Only in reference to the ark the word used for window is [ ] (tsohar)='light', that which shines.'$ @2 platea='spoonbill' but here Heb. [ ] (qaath)=pelican or heron (A.V. has 'cormorant'); [ ] (qippod)=hedgehog or porcupine (A.V. has 'bittern'). Sch. has platea et anataria.$