6564. `Quia malum retribuerunt tibi': quod significet quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt, constat a significatione `mali' quod sit aversio, de qua n. 5746; quod sit a bono et vero quae influunt, significatur per `retribuerunt tibi', nam `Josephus' est caeleste ac bonum internum, n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, per quod bonum et verum influunt a Domino. Cum influxu per internum ita se habet: Dominus continue influit per internum hominis cum bono et vero; bonum dat vitam et ejus calorem qui est amor, verum autem dat illustrationem et ejus lucem quae est fides, sed influxus ille apud malos cum pergit ulterius, nempe in exteriora {1}, resistitur et rejicitur, aut pervertitur {2}vel suffocatur {3}, et tunc secundum rejectionem, perversionem aut suffocationem, clauduntur interiora, patente solum introitu hic et ibi sicut per rimas circumcirca; inde homini remanet facultas cogitandi et volendi, sed contra verum et bonum; illa occlusio penetrat versus exteriora magis et magis secundum vitam mali et inde persuasionem falsi, et hoc usque ad sensuale, {4}ex quo dein cogitatio; voluptates et appetitiones tunc auferunt omne; in tali statu sunt illi qui in infernis; nam malis qui in alteram vitam veniunt, auferuntur intuitiones honesti et boni propter lucra, honores et famam; et tunc in sensuali sunt. @1 i hominis$ @2 et$ @3 i a falsis$ @4 A d ex i in$