Arcana Coelestia (Elliott) n. 6574

Previous Number Next Number See English 

6574. `Ad vivificandum populum magnum': quod significet quod inde vita illis qui in veris boni, constat ex significatione `vivificare' quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890, 6032; ex significatione `populi' quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, hic verum boni, quia dicitur `populus magnus', verum enim quod ex bono, magnum est prae vero ex quo bonum, nam illud verum, nempe quod ex bono, est in se bonum quia formatum a bono, ita bonum in sua forma. [2] Verba, quae Josephus ad fratres suos nunc locutus est, nempe `Vos cogitastis super me malum, Deus cogitavit id in bonum, propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum', sunt verba quae arcanum caeli in se continent; arcanum quod continent, est hoc: Dominus permittit infernalibus in altera vita ut inducant bonos in {1}tentationem, consequenter ut infundant falsa et mala; quo etiam faciunt omni conatu, nam cum {2}id faciunt, in sua vita (c)et vitae jucundo sunt; sed tunc Dominus Ipse immediate, et per angelos mediate, apud illos qui in tentatione sunt, adest ac resistit, falsa spirituum infernalium refellendo et malum illorum dissipando, inde recreatio, spes et victoria; sic vera fidei et bona charitatis apud illos qui in veris boni sunt, interius implantantur et fortius confirmantur; hoc medium est per quod vita spiritualis donatur; [3] ex his constare potest quid in sensu interno significatur per verba in hoc versu, quod nempe qui abalienati sunt a vero et bono, ut sunt spiritus qui inducunt tentationes, nihil nisi malum intendant, sed quod Divinum vertat id in bonum, et hoc secundum ordinem ab aeterno, unde vita illis qui in veris boni. Sciendum enim quod infernales spiritus quibus permittitur {3}bonos ita lacessere, `intendant nihil' nisi malum, volunt enim {4}omni vi illos e caelo detrahere et in infernum conjicere; perdere enim aliquem quoad animam, ita in aeternum, est ipsum jucundum vitae eorum; {5}ast ne hilum illis permittitur a Domino nisi ob finem ut inde eveniat bonum, (t)nempe ut {6}confirmetur et corroboretur apud {7}illos, qui in tentatione {8}sunt, verum et bonum. In {9} universo mundo spirituali regnat finis qui procedit a Domino, qui est ut nihil prorsus, ne quidem minimum, existat nisi ut bonum inde eveniat; inde regnum Domini vocatur {10} regnum finium et usuum. @1 tentationes$ @2 A had id illis permittitur but altered to id faciunt$ @3 spiritum bonum$ @4 illum omni vi$ @5 at$ @6 conformetur I$ @7 illum$ @8 est$ @9 i altera vita in$ @10 etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church