Arcana Coelestia (Elliott) n. 6587

Previous Number Next Number See English 

6587. `Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior': quod significet praedictionem quod cessaturum internum Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6499, hic internum Ecclesiae, quia de Ecclesia instaurata ab interno, hoc est, per internum a Domino, in praecedentibus actum est; et ex significatione `mori' quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ita cessare; et quod mori sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 2908, 2912, 2917, 2923; praedictio de hoc tempore significatur per `dixit Joseph ad fratres suos', nam in nunc sequentibus usque ad finem {1} agitur de ulteriore statu Ecclesiae; [2] inde patet quod per `dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior' significetur quod cessaturum internum Ecclesiae. Cum hoc ita se habet: ut Ecclesia sit, erit illa interna et externa, {2}nam sunt qui in interno Ecclesiae sunt, et sunt qui in externo ejus sunt, illi pauci sunt, hi autem perplures; at usque apud quos Ecclesia interna est, etiam externa erit, nam internum Ecclesiae non separari potest ab externo ejus; et quoque apud quos Ecclesia externa est, etiam interna erit, sed interna apud hos est in obscuro.[3] Internum Ecclesiae consistit in velle bonum ex corde et affici bono, et externum ejus est agere illud, et hoc secundum verum fidei quod ex bono novit; externum autem Ecclesiae est obire sancte ritualia et charitatis opera facere secundum praecepta Ecclesiae; ex quibus constat quod internum Ecclesiae sit bonum charitatis voluntate; hoc itaque cum cessat, etiam ipsa Ecclesia cessat, nam bonum charitatis est essentiale ejus; remanet quidem postea cultus externus, sicut prius, sed tunc non est cultus sed est ritus qui conservatur quia ita institutum est; sed ritus hic, qui apparet sicut cultus, est sicut crusta absque nucleo, nam est externum quod manet, in quo non aliquid internum; cum talis est Ecclesia, (x)in fine suo est. @1 i capitis$ @2 et quidem ita ut$ @3 i Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church