6597. `Actum est nunc de sensu interno rerum in Libro Geneseos, sed quia in hoc Libro omnia historica sunt, praeter in cap. xlviii et xlix, ubi etiam prophetica, idcirco vix apparere potest quod ille sit sensus internus qui expositus est, historica enim detinent mentem in sensu litterali, ac ita removent a sensu interno, et eo magis quia sensus internus prorsus a litterali differt, agit enim hic de spiritualibus et caelestibus, et ille de mundanis et terrestribus. Sed quod sensus internus talis sit sicut expositus, patet a singulis quae explicata sunt, et praecipue ex eo quod ille e caelo mihi dictatus {1}fuerit. @1 sit$