660. Quod per 'diluvium' significetur inundatio mali et falsi, constat ex illis quae prius dicta sunt de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quod foedis cupiditatibus possessi fuerint et quod iis immerserint doctrinalia fidei; inde illis persuasiones falsi, quae exstinguebant omne verum et bonum et simul intercludebant viam pro reliquiis ne operari possent; inde non potuit aliter quam quod semet perderent; cum interclusa est via pro reliquiis, tunc homo non amplius est homo, quia non amplius tutari potest ab angelis, sed totus quantus possidetur a malis spiritibus, qui non aliud student et cupiunt quam ut hominem exstinguant; inde mors antediluvianorum, quae describitur per 'diluvium,' seu inundationem totalem: influxus phantasiarum et cupiditatum a malis spiritibus etiam non est dissimilis cuidam diluvio; quare etiam in Verbo passim vocatur diluvium seu inundatio, quod, ex Divina Domini misericordia, videbitur in praemittendis {1} ad caput sequens. @1 See n. 705.$