Arcana Coelestia (Elliott) n. 6600

Previous Number Next Number See English 

6600. Manifeste ostensum est mihi quod cogitatio hominis, et quoque spirituum, ut et angelorum, se circumfundat in plures societates in mundo spirituali, sed unius cogitatio diversimode quam alterius; ut id pro certo scirem, datum est loqui cum quibusdam societatibus, ad (x)quas pervasit mea cogitatio, ac inde {1}datum scire quod in cogitationem influebat, e qua societate illud, {2}tum ubinam esset, et qualis, sic ut falli non potuerim. Secundum extensionem cogitationum et affectionum in societates fit facultas intelligendi et percipiendi apud hominem, spiritum, et angelum. [2]Qui in bono {3}charitatis et fidei est, is extensionem habet in societates caeli amplam secundum gradum quo in illis est et quo in genuino bono, concordant enim illa cum caelo, quapropter influunt illuc sua sponte (c)et late: sunt usque societates aliae in quas pervadit affectio veri, et aliae in quas affectio boni; affectio veri pervadit ad societates angelorum spiritualium, at affectio boni ad societates angelorum caelestium. Vicissim autem, cogitatio et affectio illorum qui in malo et falso sunt, illae extensionem habent in societates infernales, et hoc quoque secundum gradum mali et falsi apud illos. [3]Dicitur quod cogitatio et affectio hominis, spiritus et angeli se circumfundant in societates, et quod inde intellectus et perceptio; sed sciendum est quod secundum apparentiam ita dictum sit, non enim est influxus cogitationum et affectionum in societates, sed a societatibus, et quidem per angelos et spiritus apud hominem; nam, ut ad finem (x)praecedentium capitum ostensum est, omnis influxus {4}fit ab interiore, ita apud bonos e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et apud malos est influxus ab inferno. @1 dein$ @2 qualis esset et ubinam$ @3 fidei et in charitate erga proximum$ @4 est ab extra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church