6607. Ostensum est quod cogitationes cum affectionibus cum se (x)effundunt, circulent paene (x)secundum formam circumvolutionum substantiae cineritiae in cerebro humano; visae mihi sunt diu circumfluxiones; erant circuitiones, inflexiones, insinuationes, et emersiones, quales sunt dictae substantiae in cerebris: {1} sed formae caeli {2}sunt adhuc mirabiliores, et tales ut nusquam comprehendi queant ne quidem ab angelis; in tali forma sunt societates angelicae in {3}caelis, et in talem formam cogitationes angelorum {4}fluunt; et paene in instanti ad multam distantiam, quia secundum formam infinite perfectam. @1 i talis quoque est forma circumfluxionis cogitationum cum affectionibus in mundo spiritum$ @2 after mirabiliores$ @3 caelo$ @4 circumundunt ample$