6609. Cogitationes et loquelae {1}societatum, intra quas erat mea cogitatio, aliquoties mihi repraesentata (x)sunt per nubes quae ascendebant et descendebant in caeruleo; ex nubium formis, coloribus, tenuitate et densitate, {2}cognoscere datum est quid influebat; veritates repraesentabantur per colorem caeruleum mixtum candido pulchro, candor non describi potest; apparentiae veri repraesentabantur per candorem obscurum, et falsitates per nubes nigras; inde quoque influxus cogitationum et affectionum sciri potuit. @1 quae intra societates ad quas extendebat$ @2 cognosci$