Arcana Coelestia (Elliott) n. 6615

Previous Number Next Number See English 

6615. Cogitatio angelorum cum delabitur ad inferiora, apparet, {1}ut mox supra dictum, sicut nubes candida; at cogitatio angelorum qui in superioribus caelis cum delabitur, apparet instar lucis flammeae ex qua vibratio splendoris; nubes illa candida et lux flammea non aliud sunt quam innumerabilia quae cogitatione (c)illorum insunt; haec cum influunt in cogitationem spirituum qui infra sunt, ibi sistuntur modo sicut unum; lux et splendor influit in cogitationem (c)illorum, et flammeum in affectionem quae amoris, quae ducit ideas et conjungit illas; sed lucidum flammeum (c)et vibratile splendens, non apparet illis; sed visa sunt mihi ut scirem quod superiora influant in inferiora, et quod innumerabilia sint quae sicut unum percipiuntur. @1 etiam quandoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church