Arcana Coelestia (Elliott) n. 6617

Previous Number Next Number See English 

6617. Quod uni ideae innumerabilia insint, etiam constare mihi potuit ex eo quod angeli momento percipiunt apud spiritum et apud hominem ejus vitam, modo cum audiunt illum loquentem, aut cum inspiciunt cogitationem ejus; hoc videre possunt angeli inferioris caeli, et adhuc plura angeli superioris. Quidam spiritus bonus sublatus est in primum caelum, et inde locutus mecum dicebat quod infinita videret in illis quae tunc legebam {1}in Verbo, cum tamen de illa re modo mihi simplex cogitatio esset; postea in interius caelum sublatus est, et inde dicebat quod nunc videret adhuc plura, et tam multa ut priora quae viderat ei crassa sint respective; inde dein adhuc interius sublatus est, ubi angeli caelestes, et inde dicebat quod quae prius viderat, vix aliquid essent respective ad illa quae nunc videret; cum hoc perstabat, varia influebant, et variis afficiebar quae erant inde. @1 ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church